Hľadaný výraz: Kaz 7,25-29, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
25 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et errorem imprudentiam. 26 Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa. 27 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem, 28 quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni: Hominem de mille unum repperi, mulierem ex omnibus non inveni. 29 Ecce solummodo hoc inveni: Quod fecerit Deus hominem rectum, et ipsi quaesierint infinitas quaestiones.

1

mail   print   facebook   twitter